Главная Случайная страница


Полезное:

Как сделать разговор полезным и приятным Как сделать объемную звезду своими руками Как сделать то, что делать не хочется? Как сделать погремушку Как сделать так чтобы женщины сами знакомились с вами Как сделать идею коммерческой Как сделать хорошую растяжку ног? Как сделать наш разум здоровым? Как сделать, чтобы люди обманывали меньше Вопрос 4. Как сделать так, чтобы вас уважали и ценили? Как сделать лучше себе и другим людям Как сделать свидание интересным?


Категории:

АрхитектураАстрономияБиологияГеографияГеологияИнформатикаИскусствоИсторияКулинарияКультураМаркетингМатематикаМедицинаМенеджментОхрана трудаПравоПроизводствоПсихологияРелигияСоциологияСпортТехникаФизикаФилософияХимияЭкологияЭкономикаЭлектроника






GENETĪVUS QUANTITĀTIS





1. Nobilis est illa Biantis vox: «Omnia mea mecum porto».—2. Nosce te ipsum.—3. Qui non est nobiscum, adversus nos est.—4. Memoria minuĭtur, nisi eam exercēmus.—5. Irātus homo sui compos non est.—6. Gallorum eădem atque Belgarum oppugnationis ratio est.—7. Ignavia corpus hebĕtat, labor firmat; illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.—8. Homines interdum non eădem dicunt, quae sentiunt.—9. Ea est profecto iucunda laus, quae ab iis tribuĭtur, qui ipsi veram et iustam meruerunt laudem.—10. Ea est iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniungit.—11. Nullum malum sine alĭquo bono est.—12. Suum cuique.— 13. Ut adulescentem, in quo est senīle aliquid, sic senem, in quo est aliquid adulescentis, probo.—14. Milĭtes fortes exercitui ornamento sunt, ignāvi dedecŏri: illos nullum periculum terret, hos minimum timōre opplet; illis nihil insuperabĭle, his omnia periculi plena videntur.

15. Quaé tua súnt, tib(i) habé; quaé mea, rédde mihí. (Mart.)

16. Dífficilís facilís, iucúndus acérbus es ídem:

Néc tecúm possúm vívere, néc sine té. (Mart.)

17. Quídquid id ést, timeó Danaós et dóna feréntes. (Verg.)

 

1. Дети одних и тех же родителей часто имеют неодинаковые (=не одни и те же) характеры (р1. от mos).—2. Мы узнаём человека по его делам.—3. Не хвали самого себя: многие лучше тебя.—4. Теперь мы знаем многое, что было неизвестно нашим предкам.—5. Часто мы теряем верное, гоняясь за неверным.—6. Те занятия полезны, которые служат благу (salus) нашей родины.—7. Никто не любит того, кого боится.—8. Не все то золото, что блестит.

GALLIA DESCRIBITUR

Gallia est omnis divīsa in partes tres, quārum unam incŏlunt Belgae, aliam Aquitāni, tertiam, qui ipsōrum linguā Celtae, nostrā Galli appellantur. Hi omnes linguā, institūtis, legibus inter se diffĕrunt. Gallos ab Aquitānis Garumna flumen, a Belgis Matrŏna et Sequăna divĭdit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque eă, quae ad effeminandos animos pertĭnent, important, proximique sunt Germānis, qui trans Rhenum incŏlunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā de causā Helvetii quoque relĭquos Gallos virtute praecēdunt, quod fere cotidiānis proeliis cum Germānis contendunt, cum aut suis finibus eos prohĭbent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinēre dictum est, initium capit a flumĭne Rhodăno, continētur Garumna flumĭne, Oceăno, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequănis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriōnes. Belgae ab extrēmis Galliae finibus oriuntur, pertĭnent ad inferiōrem partem fluminis Rheni, spectant in septentriōnem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceăni, quae est ad Hispaniam, pertĭnet; spectat inter occāsum solis et septentriōnes. (Caes.)

 

DE RUSTĬCI VENEFICIIS

Rustĭcus quidam, quod ex admŏdum parvo agro multo largiōres fructus habebat, quam vicīni ex amplioribus agris, magnam sibi eorum concitavit invidiam. Accusatus igĭtur est de veneficiis. Ubi propterea in ius vocatus est, omnem familiam suam bene curātam et vestītam secum in forum adduxit, omnia praeterea instrumenta rustĭca, boves denĭque satŭros. Quae ubi monstravit: «Habetis», inquit, «iudĭces, nonnulla veneficia mea; cetera autem — eăque maxima sunt—labor et sudor».

Itaque omnium consensu liberatus est.

 

AEGRŌTUS ET MEDĬCUS

Interrogavit aliquando medĭcus aegrōtum: «Quo modo noctem novissimam degisti?». Hic respondit: «Admodum sudavi». Tum medicus: «Bonum hoc est». Postridie vehementi horrōre aegrotus conflictatus est; quod ubi medicus audivit: «Hoc quoque», inquit, «bonum est». Tertio die aquā intercŭti homo laboravit. Tum medicus: «Ne hoc quidem malum est». Post medici discessum unus ex amicis aegroti venit et interrŏgat: «Quo loco res tuae sunt?» «Optĭmo», inquit aegrotus: «nam multitudine bonorum exstinguor».

 

MEMORABĬLE DICTUM

Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvĕnis, nemo est mane, qui fuit pridie; quidquid vides, currit cum tempore, nihil ex his, quae vidēmus, manet; hoc est quod ait Heraclītus: in idem flumen bis non descendĭmus; manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est. (Sen.)

 

DE HOMINIS RATIŌNE

In homine quid optimum est? Ratio: hac enim antecēdit animalia. Ratio ergo perfecta proprium hominis bonum est; cetĕra illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet? et leones. Formōsus est? et pavōnes. Velox est? et equi. Non dico1 in his omnibus vincĭtur. Corpus habet? et arbŏres. Habet impĕtum et motum voluntarium? et bestiae et vermes. Habet vocem? sed quanto clariōrem canes, acutiōrem aquilae, graviōrem tauri, dulciōrem mobiliōrémque lusciniae. Quid in homine proprium? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implēvit2. (Sen.)

1 non dico я уже не говорю о том, что...

2 Перевести настоящим временем.

§ 19.

Date: 2015-09-24; view: 1711; Нарушение авторских прав; Помощь в написании работы --> СЮДА...



mydocx.ru - 2015-2024 year. (0.007 sec.) Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав - Пожаловаться на публикацию