Полезное:
Как сделать разговор полезным и приятным
Как сделать объемную звезду своими руками
Как сделать то, что делать не хочется?
Как сделать погремушку
Как сделать так чтобы женщины сами знакомились с вами
Как сделать идею коммерческой
Как сделать хорошую растяжку ног?
Как сделать наш разум здоровым?
Как сделать, чтобы люди обманывали меньше
Вопрос 4. Как сделать так, чтобы вас уважали и ценили?
Как сделать лучше себе и другим людям
Как сделать свидание интересным?
Категории:
АрхитектураАстрономияБиологияГеографияГеологияИнформатикаИскусствоИсторияКулинарияКультураМаркетингМатематикаМедицинаМенеджментОхрана трудаПравоПроизводствоПсихологияРелигияСоциологияСпортТехникаФизикаФилософияХимияЭкологияЭкономикаЭлектроника
|
De hora vesperarum
Cum fuerit hora vesperarum accensis duabus candelis coram altari pulsetur schilla et ingresse ecclesiam faciant oraciones et sedeant. Sacrista vero pulset signum postea aliud. Iterum aliud deinde omnia et cantetur vespere. Priorissa incenset altaria sicut in matutinis et ipse incensentur sicut supradictum est in matutinis. Priorissa dicat oracionem ante altare infra chorum semper. DE CENA. Post vesperas, inceptis suffragiis, reliqua fiant ut dictum est in matutinis. Circa finem priorissa egressa pulset cimbalum et eant cenatum. Servitrix quia una sufficiet donec benedictio sit data nichil ponat in mensis preter panem et vinum. Postquam omnes sederint prius siquid ultra panem habuerit apponat prelate deinde a prioribus incipiat usque ad novissimam. Eodem modo si alia habuerit. Cetera compleantur sicut in prandio excepto quod collectis fragmentis et dicto Tu autem helemosinaria canistra alio excepto quod erit opertum intus panno linnea satabit ad gradum. Puella vero prelate ponat panef in canistro et hoc faciat supplicando; deinde suum et aliarum, si in mensa prelate comederint. Postea helemosinaria transiens ante mensam sinistram, deinde ante aliam, ab unaquaque suscipiat panem qui remansit unicuique invicem supplicando. Deinde, pulsato cimbalo, faciat versum eodem modo ut dictum est in prandio. Postea cenent que legit et que serviunt cum cellararia eo modo quo dictum est in prandio. Post cenam usque ad matutinas puelle non debent verberari, curare autem si precentrici die sabbati post cenam tradere librum in quo legendum erit ad collacionem cui placuarit de dominabus vel de puellis que legat per totam ebdomadam. DE LECTIS PREPARANDIS ET POST COLLACIONEM. Post cenam ingresse dormitorium appetent lectos si necesse habuerint, maxime si dormitorariam non habuerint sedeantque inconnuentu usque ad collacionem legentes set sive aliqua legat sive aliud faciat caveat ne illa etiam que iuxta eam sedet eam audiendo in aliquo possit scandalizari. Tunc sacrista det magistre adolescentis et puellarum magistre candelas, perparet quoque aliam in tabella si sit in leccione collationis necessaria. Magistra etiam suscipiat aliam candelam ad opus domus necessarie quam portatura est ad locum constitutum post completorium. Tunc etiam lampades aptet sacrista et magistra puellarum illam de dormitorio quam debent aptare et illuminare magistre unaqueque sua ebdomada nisi habuerint dormitorariam. Post cenam ingresse puelle cum magistris si dormitoraria caverint aptent similiter sibi lectos deferantque lanternas ad capitulum. Postquam surrexerint servitrices a cena refectoraria custodiat mantilia scopet, mensas recta linea ponat iustitias et cisos iuxta eas. Si nox imineat apponat candelabra set coram prelata semper duo. Cum fuerit hora collacionis priorissa percipiat alicui ex dominabus pulsare schillam quam non multum sonet. Qua audita omnes conveniant ad capitulum que sunt intus et foris exceptis infirmis. Tunc magistra una ferat libros puellarum ad armarium et unaqueque dominarum suum et caveant ne negligenter illos ponant. Semper die dominica post cenam precentrix accipiens librum in quo legitur ad collacionem det eum cui placuerit illi ex iuvenibus vel ex dominabus maioribus vel puellis que per totam illam ebdomadam in collacione sit lectura. Pulsante schilla ingressis omnibus capitulum iussu prelate lectrix legat set benedictionem prelata tribuat scilicet hanc Noctem quietam et finem perfectum tribuat nobis omnipotens et misericors dominus. Refectoraria vero audita aliquantum de lectione quantum melius visum fuerit prelate nutu quolibet facto ei que iuxta eam sedet surgat illa et eat pulsare cimbalum quod est in claustro. Quo audito pergant ad refectorium set lectrix ferens librum eat cum socia post infantes. Puelle vero ferant lanternas cum candelis prout oportuerit accensis vel extinctis. In refectorio ingresse ad loca sua non sedeant donec prelata ad suam sedem ingresse ipsa prius illis et ille ipsi humilitatem faciant. Facta humilitate lectrix legat ini ussa et ictu uno cimbalum percuciat refectoraria. Quo audito tres ex iuvenibus surgentes et acceptis singulis cisis prelate videlicet aliarum priorum dominarum vedant ad lagenam. Et accipiant quod propinabitur a pincerna atque redeant ad gradum stentque ibi usque dum detur benedictio scilicet Potum caritatis benedicat dextera Dei Patris. Illa autem que portat cisum prelate stet in medio. Cumque venerit ad gradus pincerna iniussa pulsabit cimbalum aliquantulum et dicto Benedicte detur benedictio. Media illarum trium porriget vinum priorisse relique due collaterales propinent vina mensis una ad dexteram altera ad sinistram.Quo completo, iuvenes que servierunt portent vinum ad mensas ad opus sui et lectricis et illius que servivit priorisse et tunc supplicantes redeant ad loca sua. Intelligentes alie puelle parvule ad quas pertineat stare in refectorio et non sedere nisi valde tenelle illas que servierunt recedisse cum cisis suis eant ad lagenam una post unam precedente priorisse postea aliis usqua ad novissimam sicque ferant vina ad loca sua et bibant. Si puella legerit cum acceperint caritatis potum in cisis socia que iuxta eam sedet cisum eius similiter cum suo ferens accepto vino in loco eius. Si puella priorisse legerit, secunda prior puellarum in loco eius stans in ciso ipsius potum accipiat cum suo et finita lectione lectrici cedat atque ad locum suum redeat.Postquam omnes biberint prelata lectionem finiri iubeat et dicto Deo gracias uno ictu cimbalum percuciat. Lectrix finita lectione, posito libro coram se in mensa et postea supplicans ante et ingressa ad locum suum bibat et ea cessante prelata tercio cimbalum percuciens Adiutorium nostrum dicat sicque ut venerunt ad ecclesiam redeant. Si vero cellarariam vel quamlibet aliam pro quolibet negocio oportuerit adhuc exire remanentes extra ad ostium refectorii petant licenciam exeundi, cui dabitur exeat et expleto pro quo exivit quamtocius redeat ut poterit. Nemini autem sine licencia nisi in prandio et in cena et in collacione bibere liceat. Illis egressis refectoraria in refectorio remanens cereos extinguat et nisi aliqua sit comessura clauso hostio datisque clavibus cellararie ad completorium eat. Date: 2015-07-23; view: 297; Нарушение авторских прав |