Главная Случайная страница


Полезное:

Как сделать разговор полезным и приятным Как сделать объемную звезду своими руками Как сделать то, что делать не хочется? Как сделать погремушку Как сделать так чтобы женщины сами знакомились с вами Как сделать идею коммерческой Как сделать хорошую растяжку ног? Как сделать наш разум здоровым? Как сделать, чтобы люди обманывали меньше Вопрос 4. Как сделать так, чтобы вас уважали и ценили? Как сделать лучше себе и другим людям Как сделать свидание интересным?


Категории:

АрхитектураАстрономияБиологияГеографияГеологияИнформатикаИскусствоИсторияКулинарияКультураМаркетингМатематикаМедицинаМенеджментОхрана трудаПравоПроизводствоПсихологияРелигияСоциологияСпортТехникаФизикаФилософияХимияЭкологияЭкономикаЭлектроника






Postquam mortua fuerit quid sit faciendum





Postquam obierit precentrix incipiat responsum Subvenite et in finem sacerdos dicat or acionem pro anima eius. Quod si sacerdos non affuerit dicat oracionem priorissa. Qua finita dicatur vigilia defunctorum in eodem loco et pulsentur omnia signa. Finita oracione ante vigiliam priorissa precipiat quod lavent quod statim ferant corpus ubi debet lavari similiter dicentes vigiliam. Cellararia preparet aquam et feretrum et cameraria vestes qualibus solent vestiri corpora mortuorum et coopertorium nigrum cum cruce alba cooperiat feretrum. Posito corpore in feretro reportent illud ante dominas. Tunc finito quod dicunt prelata dicat oracionem pro anima eius vel sacerdos si affuerit. Qua finita precentrix incipiat responsum Libera me Domine et deferatur corpus ad ecclesiam ab ipsis que laverunt illud si valuerint, sin autem assumant sibi honestum adiutorium et sic predente aqua, postea cruce cum candelabris deinde puellis, post eas iunoribus tandem prioribus novissime aliis corpus in feretro portantibus pulsantibus signis. Ingresse ecclesiam ponatur in choro.

Finito responso sacerdos dicat oracionem pro ea vel prelata. Sacrista vero ponat duo candelabra cum cereis ad capud et dui ad pedes. Finita oracione incipiant salterium. Si vero ut supra dictum est exierint refectorio prandio vel cena nondum expleta precipiat prelata quod remaneant cum corpore psalmos recitantes. Relique redeuntes in refectorium ad loca sua incipiente lectrice legere comedant si voluerint et hoc faciant etiam in quadragesima. Postea finito vera in ecclesia que ibi remanserant cornestum eant. Ille vero ubi istas invenerint incipiant. Si sonitus fuerit servitricibus comedentbus similiter faciant. Set caveatur ne postquam fuerit corpus in ecclesia cesset psalmodia, set finito psalterium iterum iterumque

Repetatur. Si ante capitulum obierit ipso die sepeliatur, si post non usque in crastinum. Semper missa finita maiori debet sepeliri. Quod si fetet si prelate placuerit misericordiam facere poterit ut post missam matutinalem sepeliatur. Si ante capitulum obierit dimissis ibi quas placuerit cetere capitulum faciant et finito capitulo ad corpus redeant. Si post capitulum tota die sit conventus cum eo set hore diei pulsentur a sacrista et remaneant aliquante recitantes psalmos, cetere cantent horas in choro. Et finita hora reverse inchoent ubi alias invenerint. Similiter fiat de cena et de collacione.

Date: 2015-07-23; view: 298; Нарушение авторских прав; Помощь в написании работы --> СЮДА...



mydocx.ru - 2015-2024 year. (0.005 sec.) Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав - Пожаловаться на публикацию